Liber Primus Samuelis*

Caput 14: Versus 1

Jonathas.Columbae donum. Hi sunt qui dono Spiritus sancti replentur, per quos Dominus haereticorum conventus dissipat, atque in fugam vertit. Armiger ejus spiritualium discipuli, qui non per plana, sed ardua iter arripiunt: quia sacerdotes hostibus contraire nequeunt, si non per arctam viam gradientes, inter utrumque Testamentum, et inter prospera et adversa, quasi duos scopulos dextra laevaque, incedunt, et ad alta contemplationis toto animi nisu conscendunt. Jonathas non nisi provocatus ad hostes transit: quia catholici adversus haereticos non contentionem commovent, nisi prius ad certamen provocentur. Jonathas ergo in agro culturae hostes prosternit: et doctores in meditatione Scripturae haereticos vincunt.
(* Traductions européennes)